MALOGRANATUM

MALOGRANATUM
MALOGRANATUM
pulcherrime floret et frequentes a radice emittit ramos rectos et proceros, qui malis punicis decorantur, ad admirationem spectantium; praesertim dum floribus purpureis instar calculorum, aut malis vermiculantibus ornantur, uti Romanorum delitiae sunt in punicetis. Grana compreffa sanguineum fundunt sucum, eumque sapidum et salutarem, quem repraesentare sanguinem Christi Patres quidam dixere. Cyrillus vult malo granati significari Optimates Rei publ. Charitatis certe typum inde sumere licebit: habet enim grana densissima et coniunctissima, instar uvae: adeoque videtur uva pomi, sieut botrus est uva vitis: cortice enim est pomum, sed granis uva et botrus. Adde puniceum velpurpureum, adeoque floris colorem, in amoris symbolum. Sicut itaque in malo granato, uno exterius cortice, multa interius grana uniuntur; sic plurimos cives et urbes unitas Regni et Regis continet. Et sicut grana suis loculis sunt ordinata et folliculis discreta, ita quoque eives fuis familiis et collegiis. Unde Veteres Iunoni, quae Regnorum praeses habebatur, malum Punicum dedicârunt et in manu posuerunt, uti spectabatur olim Mycenis, cum alterâ scepertum teneret. Et Pon ifex Mosaicus. in tunica ima, gestabat tintinnabula malogranatis mista, quae unitatem Ecclesiae signisicabant, teste Eucheriô et Gregoriô M. quod scil. multaegentes conspirarent in eundem sonum. h. e. in eandem fldeiprofessionem, Deique laudem, quasi tintinnabula, et in eandem animorum coniunctionem, quasi malogranata, etc. Quam in rem vide plura, apud Auctorem Anonymum Sinae et Eur. c. 36. ut et supra in voce Granatum, ac infra Fuber. A magno granorum huius pomi numero, ut Zopyri historiam omittam, Ovidius quoque comparationem petiit, ut meritorum Sexti Pompeii erga se numerum exaggeraret in Epist. 15. ex Ponto
Tempora nam miserae complectar ut omnia vitae,
A meritis eius pars mihi nulla vacat:
Quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi
Punica sub lento cortice grana rubent.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • List of fictional works in Gargantua and Pantagruel — The following is a List of fictional books in Gargantua and Pantagruel . This is not a list of the five novels that make up Gargantua and Pantagruel , but rather a list of invented or imaginary books that are mentioned or discussed by characters… …   Wikipedia

  • Gerwing — Manfred Gerwing (* 1954 in Havixbeck b. Münster i. Westf.) ist ein katholischer Theologe und Univ. Prof., Ordinarius für Dogmatik und Dogmengeschichte. Inhaltsverzeichnis 1 Leben [1] 2 Wissenschaftlicher Werdegang [2] …   Deutsch Wikipedia

  • Manfred Gerwing — (* 1954 in Havixbeck b. Münster i. Westf.) ist ein katholischer Theologe und Univ. Prof., Ordinarius für Dogmatik und Dogmengeschichte. Inhaltsverzeichnis 1 Leben [1] 2 Wissenschaftlicher Werdegang [2] …   Deutsch Wikipedia

  • Peter von Zittau — Peter von Zittau, tschechisch Petr Žitavský (* um 1275 in Zittau; † 1339 in Königsaal) war ein böhmischer Schriftsteller und Chronist und seit 1316 Abt des Zisterzienserklosters Königsaal. Das ehemalige Zisterzienserkloster Königssaal ( …   Deutsch Wikipedia

  • Petrus von Zittau — Peter von Zittau (tschechisch: Petr Žitavský; * um 1275 in Zittau; † 1339 in Königsaal) war ein böhmischer Chronist und Schriftsteller. Inhaltsverzeichnis 1 Werdegang 2 Königsaaler Chronik 3 Werke 4 Literatur …   Deutsch Wikipedia

  • Abbaye Saint-Victor de Paris — 48° 50′ 47″ N 2° 21′ 21″ E / 48.8465, 2.35573 …   Wikipédia en Français

  • Saint-Victor de Paris — Abbaye Saint Victor de Paris Plan de l abbaye Saint Victor de Paris. Extrait du Civitates Orbis Terrarum publié à Cologne en 1572. Saint Victor est une ancienne abbaye de chanoines réguliers (augustins), fondée au XIIe siècle par Guillaume de… …   Wikipédia en Français

  • Victorins — Abbaye Saint Victor de Paris Plan de l abbaye Saint Victor de Paris. Extrait du Civitates Orbis Terrarum publié à Cologne en 1572. Saint Victor est une ancienne abbaye de chanoines réguliers (augustins), fondée au XIIe siècle par Guillaume de… …   Wikipédia en Français

  • GRANATUM — I. GRANATUM quod nova Illiberis dici potest, urbs Hispaniae Baeticae amplissima, et ob salubritatem aeris, fontiumqueve copiam, aestivo tempore, commodissima: unde Mauris Paradisus, in illo caeli climate esse creditus, apud Illiberim urbem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MALUM Punicum — nomen domus, regione Urbis Sextâ, quam quod in ea natus esset, postea in templum gentis Flavie convertit, Domitianus Imperat. apud. Suetonium in eo c. 1. A fructus seu pomi genere, de quo supra voce Malogranatum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”